- CURULIS Magistratus
- CURULIS Magistratusapud Romanos, dictus est, cui ius erat Sellae Curulis, ut Dictor, Consul, Censor, Praetor, Aedilis Curulis. His orti Nobiles dicebantur, ob imagines Maiorum, qui Magistratus Curules gesserant: quemadmodum ii Noti appellati sunt, quorum non Maiores quidem, ipsi vero Magistratus Curules gessere: ii vero qui nec ipsi, nec Maiores id dignitatis tenuêre, Ignobiles nuncupari soliti sunt. Fuit autem Curulis sella ex ebore, unde Horatio Curule ebur, l. 1. Ep. 6. v. 53. 54. cuius forma in nummis crebro expressa: nec dissimilis sellis iis, quas Belgae Hispanicas appellant, et quarum in aulis usus, Describit Plutarchus in Mario, et incurvis pedibus eas fuisse ostendit. Itaque in Glossis priscis Sella Curulis explicatur, Α᾿γκυλόπους θρόνος βασιλικὸς. Sicuti autem Senatorum humiles erant sedes, ita hae Sellae sublimes et excelsae fuêre. Silius, l. 8. v. 487.Haec altas eboris decoravit honore Curules.Et Lucan l. 5. v. 16.Lentulus e celsa sublimis sede profatur.Non quod sellae ipsae altissimae, sed quod adiuncti plures gradus. Cassiodorus, Ep. l. 6. Sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascendit. Nec ex ebore solum, unde Graeci ἐλεφάντινον θρόνον aut δἰφρον talem sellam vertunt, factae sunt, sed caelatae insuper ac sculptae: Unde Lipsius, In iis, ornatur causâ, signa fuerunt: Ovid. de Ponto, l. 4. Eleg. 9. v. 27.Signa quoque in sella nôssem formata Curuli,Et totum Numidae sculptile dentis opus.Earum auctor apud Romanos Tarquinius fuit Priscus, origo ab Hetruscis, teste Liviô, l. 1. c. 8. Nomen a curru, quia in curru, quô honoris gratiae in Curiam vehebantur Magistratus Curules, sella erat, supra quam considerent, A. Gellius, l. 3. c. 18. Isidorus vero sellas post currus vehi solitas refert, cum ait: Consules olim et Praetores, ob longinquitatem viae curru in forum provectos: ideoque et sellas, quae post eos vehebantur, in quibus sedentes iura redderent, Curnles dictas. Verius Lipsius a Curibus, Sabinorum oppido, nomen deducit. Curru autem in Curiam vehi L. Caecilio Metello honoris causâ pimum concessum fuisse, vetus marmor in eius elogium sculptum ostendit: L. CAECILIUS L. F. METELLUS PONT. MAX. COS. II. DICTATOR. MAG. EQ. XV. VIR. AGRIS. DANDIS. QUI. PRIMUS. ELEPHANTOS. PRIMO. PUNICO. BELLO. DUXIT. IN. TRIUMPH. PRIMARIUS BELLATOR. OPTIMUS. ORATOR. FORTISSIMUS. IMPERATOR. AUSPICIO. SUO. MAXIMAS. RES. CESSIT. MAXIMO. USUS. HONORE. SUMMA. SPIENTIA. MAXIMUS. SENATOR. EX. AEQUO. PECUNIAM. PARTAM. SINGULIS. LIBERIS. RELIQUIT. CLARISSUMUS. IN. CIVITATE. FUIT. TRIBUTUM. EI. UT. QUOTIENS. IN. SENATUM. IRET. CURRU. VEHERETUR. AD. CURIAM. QUOD. A. CONDITO. AEVO. NULLI. ALII. CONTIGIT, apud Oiselium, Notis in A. Gellii locum supra citatum. Bellô Gallicô sellas has, quae dignitatis alias insigne fuerunt in funestum usum esse versas, docet Florus, l. 1. c. 13. Fusô enim ad Alliam Romanorum exercitu, iamque appropinquantibus Urbi Gallis Senonlbus, Maiores natu amplissimis usi honoribus, in sorum coeunt, ibi devovente Pontifice, Diis Manibus se consecrant: statimque in suas quisque aedes regressi, sicut in trabeis erant et amplissimo cultu, in Curulibus sellis sese posuerunt: ut, cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Et paulo post, Ubi sedentes in Curulibus suis praetextatos senes, velut Deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioqui nihil respondere dignantes, pari vecordiâ (Galli) mactant. Sed et aliquando vox Curulis substantive sumitur, notante Stadiô in Florum, l. 1. c. 5. et tum praecipuum aliquem Magistratum officiumque designat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.